Hercules fuit phylosophus: omnes viciorum pestes 			c.96v.a 
a mentibus tollens, familias purgans, domans malicias. 
Cerberum, idest terram seu gulam, virtutum actionibus 
superavit, eundem ligavit cathena, idest virtutum nexibus.  
Nam, in Ethy. , vult Phylosophus quod nullus possit 
perfecte habere unam virtutem, nisi omnes habeat. 
Ideoque Cerberum traxit ad lucem, quia vicium ire vel 
gule omnibus patefecit. Ipse enim, primo bene vestitus 
ac prediatus, habuit amplam domum cum ornato vastibulo  
et multitudinem famulancium, sed, postquam intellexit 
omnia fluxibilia et infirma esse quecumque divitiarum 
sub celo sunt, cuncta nihil ad bene vivendum 
superasque virtutes erexit.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
 
  |