Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 163


Item de eodem Adriano dictum versifice.
Cesar Adrianus, functus diademate Rome,
Urbis Ierusalem cupiens extinguere nomen,
Nominat hanc Eliam, rem variare volens.
Imperat Ebreis per climata, per regiones,
Ne vocitent hanc Ierusalem, sententia Rome
Iussit, ut hoc Elie nomen in orbe sonet.
Nota, quod anno tertio Adriani obiit papa Alexander. Cui Sistus succedit. In Alexandria mortuo Primo succedit
Iustus. Eo tempore urbs Ierusalem ab Adriano Elia vocabatur, et a gentibus inhabitabatur; propter quod etiam
carebat episcopo. Set postea christianis in ea esse incipientibus, prior eorum fuit episcopus Marcus,
Sisto iam mortuo papa et Thelesforo sedente. In Alexandria vero post Iustum Neumene erat episcopus.
[Antonius Pius legitur dixisse: Malo exemplo Scipionis unum civem servare, quam mille hostes occidere. Antonius
fratrem suum sibi socium in imperio designavit. Et tunc primum in imperio duo augusti esse ceperunt. Faustina,
filia Pii Antonii, cum vidisset gladiatores, in amorem unius gladiatoris exarsit. Unde cum languere cepisset, viro suo Marco Antonino causam manifestavit. Qui per consilium medicorum Chaldeorum ipsum gladiatorem fecit occidi et
sanguine illius Faustine inferiora perungi. Quo facto, illa est liberata.]
17. De Antonio Pio imperatore, 13. ab Augusto, qui regn. ann. 20.
Anno ab incarnatione Domini 39. Antonius Pius suscipit imperium, 13. ab Augusto. Iste etiam pater patrie
dictus est. Qui iuxta duodecimum ab Urbe lapidem anno 20. imperii sui obiit. Cetera de Antonio Pio versus
insinuabunt. Set hoc nota, quod anno Antonii primo Telesforus, 11 annis papatu retento, obiit. Cui Igninus est
substitutus, Ignino succedit Pius papa. In Alexandriam post Eumenidem succedit Marcus. Pius papa moriens
Aniceto papatum reliquid. Marcus in Alexandria substituit Celadionem. Egesippus dicit, se tempore Aniceti
Romam venisse.
Item de eodem Antonio Pio versifice dictum.
Antonius Pius est patrie pater inde vocatus,
Parcere subiectis quia fertur ubique paratus; Non cogit populos ferre tributa suos.
Huius temporibus fulget medicus Galienus,
Qui dedit antidotum, cuius nos docma tenemus;
Tempus Ypocratis diximus esse prius.
Imperat Antonius viginti circiter annos.
Papa Telesphorus est Grecus Rome venerandus
Annis undenis, qui sua fata dedit.
P. 163 v. 7 post sonet addit A:] Cronica Francorum.
Tunc rex Lotharius Francorum regna regebat,
Urbem Parisius et Sequana rura tenebat,
Eius ad intuitum terra Remensis erat.
Tempore Lotharii, quem nunc loquimur dominari,
Sequana cum Lieri legitur Gaudiana vocari,
Equa sedet Francis et probitate pari.
Addunt A et B:]
Annis ter senis Adriani gloria sedit;
Sistus papa decem tunc annis sede resedit,
Cui septem menses adde duosque dies.
Vv. 2 - 7 pro verbis cesar Adrianus ... orbe sonet sequentia exhibet codex A:]
Sepe rebellantes superans Adrianus Ebreos,
Subiugat et revocat quocumque sitos Fariseos,
Nominat hanc Eliam, qua revocavit eos.
Imperat Ebreis per climata, per regionem,
Ut teneant Eliam sub eodem nomine Rome;
Numquam Ierusalem nomen in orbe sonet.

Torna all'inizio