Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 293


opera tua, interficiens Helebat. Dixit B[eled]: Tres sunt qui
opera sua cum veritate non agunt: qui enim dicit mendacia
et eius verba creduntur, et qui sol[l]icitus est circa cibum
et potum, negligens tamen in operum exercitio, et qui non
refrenat iram suam antequam irascatur. Dixit rex: Si vere
iuste egisses, non interfecisses Helebat. Dixit B[eled]:
Quatuor sunt qui iuste agunt et vere: seruus, qui, parans
sibi cibum optimum et illum appetens, proponit non sibi sed
domino suo, et vir qui vna muliere est contentus, et rex qui
querit pro suis factis a suis viris consilium, et qui suam
iram compescit violenter. Dixit rex: Ammodo timeo te. Ait
Beled: Quatuor sunt qui timent quod non est timendum:
quedam parua auis que stans in arbore eleuat vnum pedem
suorum, timens ne forte cadat celum super ipsam, putans
illud suo pede sustinere, et pica regens se vno pede, timens
premere terram ne forte corruat sub ea, et vermis que
nutritur in terra que parce comedit de ea, timens ne sibi
deficiat vt non habeat cibum, et vespertilio que non vult volare
de die, putans nullam esse auem in mundo pulcriorem
se, et timet ob hoc ne forte ab hominibus desiderata capiatur
vt in domibus recludatur. Dixit rex: Non amplius decet
nos tibi adherere. Dixit B[eled]: Decem sunt que nunquam
sibi inuicem adherent, scilicet nox et dies, iustus et impius,
tenebre et lux, bonum et malum, vita et mors. Dixit rex:
Iam orta est in corde meo inimicicia aduersus te, quia interfecisti
Helebat. Ait B[eled]: Octo sunt que sibi inimicantur:
lupus et canis, murilegus et mus, nisus et columba, coruus
et buffo. Dixit rex: Dissipasti totam scientiam tuam, ex
quo interfecisti Helebat. Dixit B[eled]: Quatuor sunt opera
se dissipantes et scientiam: qui dissipat suas peractas
iusticias et bonas operationes peccato, et dominus qui suo

Torna all'inizio