Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 310


salmatas pinguis novalis procuret haberi; ex
quibus duabus salmatis duodecim salmas victualium
de suo, si novalis casu pereat, fisco componat.
Equarius vero per singulas duodecim equas
suae custodiae assignatas quolibet anno decem
foetus, quatuor masculos et sex foeminas, necessario
sub omni suo periculo repraesentet. His et aliis
gravaminibus, praeter collectas et exactiones innumeras,
novamque monetam, qui praesunt regno
et regnicolas caeteros student et incolas lacessire,
et, dum quilibet officialis emungit, nimium elicit
emungendum cruorem, carnemque discerpit.
Omnia sane praescripta conniventibus oculis
rex quadam palliata voluntate pertransit, forsitan
instar illius summi sacerdotis Heli, qui bovis
in se carnes furantium ex lebetibus excessus
non corripuit filiorum. Erat, inquam, forsan
magis ista, placebat enim forte regi industria
contra potentes, et divites subditos, quos sub fraeno
timoris, et habenis dominii vivere affectabat,
et pro eo quod audacem praedictionem semper
verebatur, cum, ab ipsis regnicolis ex parte qualibet
dempta substantia, non remaneret eis unde
possent erecto contra regem calcaneo superbire.
Praeter omnia supradicta, quae importabilia
satis esse videntur, frequentissime vidi, quando
aut rex, aut capitaneus, magisterve, seu justitiarius,
vel aliquis alius ex illius militiae comitiva
veniebat ad terram, mataratios, culcitrale,
fulcrum, et fiscones, pulvinaria, seu plumatia,
et vilissimum grabbatum, aliquando pauperis,
coopertoria, et linteamina de domibus utriusque
condictionis virorum et status violenter
extrahi, et portari, rerum patronis invitis, et
dominis, quos frequenter propterea jacere necessitas,
quae legem non habet, compellebat in terra.
Et, si aliquando quis assumebat animum verbo
tantummodo resistendi, ne videlicet roba sua
eo extra portaretur invito, praeter impulsus varios,
et repulsus, ac verbera, ducebatur ad carcerem,
nec sine interventione pecuniae laxabatur,
propter quod oportebat miseros regnicolas subesse,
ne, deterioribus contingentibus, premi et affligi
possent majori laesione.
Vidique, occasione custodiae captivorum, quod
quocunque vadit officialis quilibet, secum ducit
magnam illius terrae bonorum omnium partem
ubi officialis ipse substiterat, fore pretio revenditos
et redemptos. Multosque, praetextu ipsorum
officialium literarum aliquo mittendarum, praetextuve
pecuniae ad curiam regiam, vel ad thesaurarios,
vel magistros rationales simili modo mittendae,
sollicitatos per sub-officiales, perterritos,
ac tandem ab ambasciatore hujusmodi onere, data
pecunia, relaxatos.
Vidi quoque gravius, quod cum frequentissime
ad recolligendam pecuniam collectam mitti per
terras consueverit, exequutor iste talis, qui ad
lucrandum tantum mittitur et gravandum, ad se
evocari facit nunc decem, nunc septem, nunc

Torna all'inizio