alibi iam dimissis, vix septem cum magistro discipuli remanserunt.
Euntium autem quidam flagellantur, venduntur, plures
dominos subeunt: ad martyrium tamen, sicut vir sanctus
predixerat, non pertingunt.
Romualdus autem, converso quodam nobilissimo viro, Adelberonis
videlicet ducis consanguineo, qui postea monachus factus
in sancta usque ad mortem conversatione permansit, aliisque Teutonicis,
ad monasterium quod in Urbis Veteris regione construxerat
rediit. Notandum itaque est quia sanctus vir nequaquam,
velut levitate usus, falli inaniter potuit, qui secundum
intentionem quidem suam martyrium subiit, iuxta divinum
vero consilium pro salute eorum missus est quos convertit. In
predicto igitur monasterio multa persecutionis scandala passus est.
Volebat enim abbatem, ut revera monachum, extremitatem
diligere, secularia ex desiderio non tractare, res monasterii pro
vana gloria non expendere, fratrum usibus necessaria ministrare.
Quę omnia dum ille surda aure contempnit, Romualdus
locum cum suis discipulis deserens, non longe a Castro Prędii
|
1
5
10
15
|