vel aetatis, in ipso fragranti malicio fuerit deprehensus,
de nostra licentia capiatur assignandus
tibi N. per te Serenitatis nostrae oracolo
nullatenus liberandus. Si vero pedissequam,
vel cujuscunque conditionis alterius
mulierem ejusdem maleficii deprehensio complectatur,
nulla patrono ejus, qui liberas sibi
ad excessus hujusmodi laxavit habenas, honorificentia
reservata, ipsam per terram publice
volumus subjici fustibus, ut culpam perpetrati
facinoris sceleris ejusdem poenalitatis
asperitas judicet, et in casu simili delinquenti
materiam caeteris interdicat. Hac enim inviolabili
jussione statuimus, ut nulli hortulanorum
ipsorum liceat ob alicujus violentiam seu
rogatum, alia in hortis ipsis spargere semina,
nisi ea quae usibus et esibus humanis accommoda,
telluris hortalis foecunditas producere
consuevit.
Cap. XXI.
Cuidam Abbati, ut compescat fratres diffamantes
confratrem suum, in suo servitio
existentem.
Nuper ad audientiam Celsitudinis nostrae
pervenit, quod cum fratrem N. de N.
devotum nostrum, quem grata nobis
Ordinis vestri religio, et experta suae probitatis
sufficientia commendabant, pridem in
Curia nostra pro quibusdam servitiis nostris,
personam suam non sine causa poscentibus,
nobiscum aliquo tempore jusserimus moraturum:
|
|