Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 736


7. Praeterea, ut dicit Philosophus in 17 de Animalibus,
frequenter apparent novae species animalium, quae prius
nunquam apparebant; ut patet in illis quae ex putrefactione generantur. Ergo
videtur quod nec etiam ab instituendis novis speciebus Deus die septima cessaverit;
et sic idem quod prius.
8. Praeterea, quaedam sunt in quibus sola divina virtus operatur, sicut in creatione
animarum, in infusione gratiae, et miraculorum operatione. Ergo videtur quod
tunc non cessaverit ab operatione et institutione novarum creaturarum. Ergo etc..
CONTRA haec est quod dicitur Genes. 2, quod consummavit Deus die septimo
opus suum.
Praeterea, in perfectione operis cuiuslibet diei Spiritus Sanctus significatur,
cum dicitur: «Vidit Deus quod esset bonum»; ut dicit Augustinus in 1 super
Genes.. Sed septenarius numerus Spiritui Sancto attribuitur, qui septiformis
in munere dicitur. Ergo convenienter consummatio operum septimae
diei adscribitur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut Magister dicit in littera, in hoc discordat
nostra translatio ab alia quam Augustinus exponit. In nostra enim translatione
consummatio operum adscribitur diei septimae, in alia vero diei sextae.
Utraque autem veritatem habere potest, sive intelligatur septimus dies sequi
alios sex successione temporis, ut alii sancti volunt; sive ponantur septem dies
unus dies, ut Augustinus vult, septempliciter rebus praesentatus, scilicet cognitio
angelica. Loquendo enim secundum Augustinum, distinguenda est rei duplex
perfectio. Una enim est perfectio totalitatis, quam res habet ex hoc quod ex
omnibus partibus suis essentialibus integrata est; et talis perfectio mundi, sextae
diei competit: quia post sex primos dies nulla creatura mundo addita est,
quae non aliquo modo in operibus sex dierum esset, ut patebit. Alia vero perfectio
rei est quam habet ex ratione finis, quae est ultima perfectio: et talis perfectio
mundi debetur septimae diei, in qua Deus ab omnibus operibus requievit
in se sicut in fine.
Sed sequendo alios sanctos, distinguenda est iterum duplex perfectio. Una est
perfectio prima, quam scilicet res habet secundum esse suum; et haec perfectio
mundi completa est sexta die: quia nulla pars mundi postmodum addita est
quae in primis sex diebus non praecesserit aliquo modo. Alia est perfectio
secunda, quae est operatio rei, ut dicitur 2 de Anima: et talis perfectio
mundi fuit in septima die: quia ex tunc cessante operatione qua Deus naturam
instituit, incepit operatio propagationis in toto universo, secundum quod ex
naturis iam conditis res aliae producuntur; quam operationem in rebus omnibus
Deus usque nunc facit. Ioan. 5, 17: «Pater meus usque modo operatur, et
ego operor».

Torna all'inizio