Dominicus Bandinus: Liber Inferni

Pag 58


dispensator. Ecce quidam in montis faucibus constitutus c.79v.a
itinerantibus insidiatur; sed qui ea transit fortasse
iniqua quedam perpetravit interdum. Deus igitur, eidem
in vita ista mala retribuens, eum insidiatoris manibus tradit
et eum spoliari rebus vel etiam interire permittit.Quod
ergo predo iniuste fecit, equissimus Iudex iuste fieri permisit.
Sic enim purgatur qui opprimitur et reatus crevit in opprimente,
ut vel de profundo nequicie ad penitenciam reverteretur
vel, non rediens, tanto gravius puniretur quanto
in suis iniquitatibus fuit clemencius tolleratus" .Et subiunxit
in li. XXXIII idem Doctor: " Electis suis iter mundi asperum
Deus fecit ne, si delectarentur in via, celestis patrie obliviscerentur" .
Require in eodem li.c. II. Et, ut concludam, scribit
Damascenus in XLV c. sui li. Sentenciarum: " Concedit
Deus quandoque, iustum calamitatibus affligi, ut aliis virtutem
in ipso latentem monstret, ut in// Job; quando- c.79v.b
que, ne ex gratia et scientia sibi data in superbiam prolabatur,
ut in Paulo evenit; quandoque, quis in penis moratur ad
tempus ut ipsum intuentes erudiantur, ut in Lazaro" . Et sequitur
per exempla plurima, que libencius posuissem, nisi

1



5




10




15




20
Torna all'inizio