QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de assumente; et circa hoc quaeruntur tria: 1. Utrum assumere
conveniat divinae personae; 2. Utrum naturae; 3. Utrum naturae, remota
persona.
ARTICULUS 1
Utrum assumere conveniat divinae personae
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod personae non conveniat assumere. Sicut enim dictum est, persona
significat aliquid completum et totum. Sed ultima completione completo
non potest fieri additio. Ergo persona non potest ad se aliquid assumere.
2. Praeterea, quod assumitur per participationem alicuius, aliquo modo communicat
illud. Sed de ratione personae est omnimoda incommunicabilitas. Ergo
non potest persona assumere ad se aliquid in participationem sui.
3. Praeterea, persona, inquantum supponitur naturae, habet aliquam similitudinem
materiae, sicut natura habet similitudinem formae. Sed magis elongatur a
perfectione materia quam forma, quae est pars rei. Si ergo natura divina propter
sui perfectionem non potest esse forma alicuius rei, multo minus persona
divina poterit esse persona alicuius alterius naturae. Ergo non potest persona
naturam assumere.
4. Praeterea, plus repugnat simplicitati diversitas naturae et personae, quam
diversitas subiecti et accidentis: quia in substantiis simplicibus creatis non differt
secundum Avicennam persona a natura secundum rem, quamvis in eis differat
accidens a substantia. Sed persona divina Verbi non potest distingui propter
suam simplicitatem proprietate quae non sit quod ipsa, nec potest esse subiectum
alicuius accidentis. Ergo multo minus potest esse suppositum extraneae
naturae.
SED CONTRA, Ioan. 1, 14: «Verbum caro factum est»; idest homo factus est. Sed
non nisi per assumptionem. Cum ergo Verbum sit nomen personale, oportet
dicere quod persona assumat.
Praeterea, assumptio terminatur ad unionem. Unio autem in persona est, ut
probatum est in solutione articuli praecedentis. Ergo persona assumens est;
cum assumptio, ut dictum est, dicat terminum in quo fit unio.
|
|