Donizo presbyter: Vita Mathildis

Pag 4


idest te vivente scribimus de te carmina, et ut doctissimus poetarum eidem Augusto detulit
gratissima ex ipso carmina, a quo libertate accepta iterum exultans in laude eiusdem Cesaris
metra protulit talia:
Ante leves ergo pascentur in ethere cervi,
Et freta destituent nudos in littore pisces
Ante pererratis amborum finibus exul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,
Quam nostro illius labatur pectore vultus.

 
Quod aeque de te conicere possumus benignissima domina, et ut liber regine Hester
de rege Assuero indicat, qui noctem duxit insomnem totam intente audiens scriptas de se
historias, donec legentes audivit quod Mardocheus nunciarat ei vite sue insidias, quem et
protinus ob id remuneravit retributione regia, scripsimus de vobis etiam utilem venturis
temporibus hystoriam, quae probatissimum erit exemplum diligentibus deum sanctamque eius
ecclesiam. Vita salusque vestra nostra est securitas et leticia, infirmitas autem debilitas et
tristicia. Det vobis vitam salutemque continuam Salvatoris omnium misericordiam. Amen.

Torna all'inizio