Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1221


Francisci fulgens crux aurea: summa crucis pars
Caelos tangebat et mundi brachia fines.
Tertio dum videt hoc, divinum quid fore pensans,
Visa refert, sanctumque sequens fit sanctus et ipse,
Vitae perfectae factus speculum speciale.
Crux igitur vitae, vox doctrinae fugat hostem,
Quae per Franciscum mundo renovata fuerunt
128. Uno praemissis adiecto, sextus ad arma
Confugiens eadem frater Philippus, in ipso
Accessu toto mutatus pectore, factus
Doctor de laico, doctore docente superno,
Sacrae Scripturae reserat mysteria; quae non
131. Audivit loquitur ...
XIV. Additio.
149. ... in verba precantia totus
Exit, dumque timens commissa diutius orat,
Mira perfuso dulcedine caelitus omnis
Plena revelatur sibi facta remissio culpae;
Insuper exhibita est fiducia proficiendi.
Tandem completur penetrans oratio caelos
151.
Sextus Liber.
Quomodo fratres ad praedicandam per orbem missi, eius prece
simul et semel subito redierunt, et de approbatione regulae
.
XV. Additio.
96.
Primo quidem Papa dubitaverat, an favor esset
Tantae praecipuae paupertati tribuendus;
Demum conversus ad sanctum dixerat: "Ora

Torna all'inizio