me nominatum Sikenolfum principem obligo et heredes meos conligo  
tibi et ad posteros tuos, ut si aliquo tempore hanc commutacionem  
disrumpere voluerimus, ante omnia omni tempore vacui  
et taciti exinde maneamus, et a nostra parte semper firmiter illa  
habeatis, et insuper quinquemilia beneventanos solidos vobis aut  
ad posteros vestros nos componere obligamus. Si vero alter quicumque  
homo exinde causaverit, et per legem et iusticiam ipsos 
convincere potuerit, ante <omnia> secundum legem || sacramenta  
inde persolvamus, ut nostro non fiat concludio, et insuper dare  
vobis nos obligamus ferquidam rem in codem loco, qualis ista  
nostra vicariacione in illa die paruerit. Et hanc chartulam tibi  
Rageprando notario nostro scribere precepimus. Actum Salerno,  
in sacro palacio, feliciter. 
EXPLETIS vero abbas Teuto in huius regimine monasterii annis 
tribus, mensibus septem, obiit in pace decimo kalendas septembris,  
anno dominice incarnacionis octingentesimo quinquagesimo  
sexto, indiccione quinta. 
IOHANNES abbas Sancti Vincencii. iste preceptum  
accepit a domno Grimoaldo, duce Beneventano,  
de casale, qui dicitur Casa Summi.  
commutacionem quoque fecit cum Ademari,  
principe Salernitano, de quibusdam rebus, pro  
quibus accepit curtem et casam, infra Salernitanam  
civitatem. iudicatus quoque defi- 
nicionem accepit de altercacione quadam, que  
exorta fuera<t> de rebus et condomis in Patenaria,
  |  
  |