Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 167

libro V


17. (1) DE TRIBUS DICTAMINUM GENERIBUS.
(2) His generaliter prelibatis, sciendum est dictaminum genera esse tria: metricum, rithmicum et prosaicum.
(3) Metricum sub certa pedum et sillabarum mensura consistit; rithmicum certum numerum sillabarum et consonantiam finalem considerat; prosaicum a lege metrica et rithmica est solutum et ideo dicitur a 'proson' quod est longum quia potest longius prorogari. (4) Sed prosaici dictaminis aliud est epistolare, aliud non epistolare. Epistolare idem est quod epistola, de qua breviter videamus.
l8. (1) QUID SIT EPISTOLA ET UNDE DICATUR.
(2) Epistola est litteralis edictio, a salutationis clausula inchoata, cuius invente multiplex fuit utilitas, quoniam, hac duce, mens loquitur, auditur qui tacet, absens impetrat, aspirat gratia, vernat amor.
(3) Dicitur autem epistola ab 'epistolo', quod est 'abscondo', quia mittentis affectio in ea sub sigilli munimine continetur.
(4) Habet utique epistola quinque partes: salutationem, exordium, narrationem, petitionem et conclusionem.

Torna all'inizio