IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 17
DIVISIO TEXTUS
Ostenso quod homo prodiit a Deo in similitudinem eius, sicut a causa quodammodo
univoca, hic determinat productionem hominis in se, secundum quod ex
suis partibus constat; et dividitur haec pars in duas: in prima determinat productionem
viri; in secunda productionem feminae, 18 dist. Ibi: «In eodem quoque
Paradiso mulierem formavit Deus de substantia viri». Prima in duas: in
prima determinat constitutionem hominis; in secunda determinat locum qui sibi
constituto in esse assignatus est, sicut etiam in naturalibus rei generatae debetur
aliquis locus, ibi: «Hominem autem ita formatum tulit Deus, ut Scriptura
docet, et posuit in paradiso voluptatis». Prima in duas: in prima determinat
productionem hominis ex parte animae; in secunda ex parte corporis, ibi:
«Solet quaeri, utrum Deus hominem repente in virili aetate fecerit». Circa primum
tria facit: primo determinat animae productionem a Deo; secundo excludit
circa hoc quorumdam errores; unum ex parte creantis, ibi: «Non ergo carnaliter
putemus Deum corporis manibus formasse corpus»; alterum ex parte
creati, ibi: «Putaverunt enim quidam haeretici, Deum de sua substantia animam
creasse». Tertio determinat quamdam dubitationem, ibi: «Sed utrum in
corpore an extra corpus, etiam inter doctores scrupulosa quaestio est».
«Hominem autem ita formatum tulit Deus, ut Scriptura docet, et posuit in paradiso
voluptatis». Hic determinat locum qui homini creato est assignatus, scilicet
Paradisum, et dividitur in duas partes: in prima describit paradisum; in
secunda ligna paradisi, ibi: «In hoc autem paradiso erant ligna diversi
generis».
|
|