Salimbene de Adam: Cronica

Pag 723


bonum eius in novissimo dierum. De conversione autem generali
omnium gentium sic habetur, Ps.: Reminiscentur et convertentur
ad Dominum universi fines terre. Item Ys. II: Fluent ad eum omnes
gentes et ibunt populi multi et dicent: Venite, ascendamus
ad montem Domini.
De electione pape Innocentii quinti et obitu eius.
Anno Domini MCCLXXVI, indictione quarta, in mense Ianuarii,
XXIa die eiusdem mensis, in festo sancte Agnetis electus
fuit in papam frater Petrus de Ordine fratrum Predicatorum de
Burgundia, de civitate Tharentasia; qui cum esset archiepiscopus
Lugdunensis, fecit eum cardinalem papa Gregorius decimus, sicut
et fratrem Bonaventuram, generalem ministrum Ordinis fratrum
Minorum, et magistrum Petrum Hispanum et alios duos. De collegio
ergo cardinalium prius fuerat et vocatus fuit Innocentius
quintus, et obiit eodem anno quo fuit factus papa, scilicet nona
die exeunte Iunio.
De aquarum diluvio in vigilia sancti Iohannis Babtiste.
Et eodem anno, die Martis exeunte Iunio, in vigilia sancti
Iohannis Babtiste venit diluvium magnum et maximum aquarum,
ita quod Crustuneum crevit sic, quod a Rivalta citra usque
ad Bagnolum terra tota erat in aqua; et plures persone necate
fuerunt sive suffocate fuerunt et mortue.
De damnificationibus quas aquarum diluvium fecit.
Et blada portata fuerunt de campis de loco ad locum illa
occasione, et pontes destructi, qui erant super predictis fluminibus.
Et domus devastate et destructe fuerunt propter inundationes
aquarum, et segetes mirabiliter submerse sunt; et strata que

Torna all'inizio