Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 508


Ad quartum dicendum, quod venialibus etiam resistere posset, si aliquis caritate
contra venialium tentationem uteretur, non ut vitaret omnia, sed quia potest
singula vitare.
Ad quintum dicendum, quod Apostolus loquitur quantum ad id quod homo potest
sustinere sine animi perturbatione; quod non potest nisi caritas perfecta, ut
in magnis tribulationibus aequanimitatem servet.
ARTICULUS 4
Utrum homo semper resurgat in minori caritate
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod homo semper in minori caritate resurgat. Amos 5, 2: «Virgo
Israel cecidit» etc.; Glossa: «Non negat ut resurgat, sed ut resurgere virgo possit:
quia semel aberrans etsi reportetur humeris pastoris, non habet tantam gloriam
quantam qui nunquam aberravit». Sed gloria commensuratur caritati. Ergo
homo post peccatum non habet tantam caritatem resurgens, quantam primo.
2. Praeterea, Ezech. 44, 10: «Levitae qui recesserunt a me... nunquam appropinquabunt
mihi, ut sacerdotio fungantur». Sed aliquis quantum ad spirituale
sacerdotium appropinquat Deo per caritatem. Ergo non habet tantam caritatem
qui aliquando recessit a Deo per peccatum, quantam ante.
3. Praeterea, caritas incipiens nunquam est tanta, quanta proficiens et perfecta.
Sed aliquis quando cecidit, habuit caritatem proficientem, vel perfectam; quando
autem resurgit, habet caritatem incipientem. Ergo non habet tantam caritatem
quantam prius.
4. Praeterea, nunquam potest tantum disponere se ad recipiendum divini luminis
influentiam qui est sine caritate, quantum cum caritate. Sed secundum quod
aliquis disposuit se ad gratiam, Deus illi gratiam infundit. Ergo semper magis
recipit de influentia gratiae aliquis permanens in caritate, quam de novo caritatem
accipiens; et sic idem quod prius.
SED CONTRA, in Malach. 3, 4: «Placebit Deo sacrificium Iuda et Hierusalem,
sicut dies saeculi et anni antiqui». Sed caritas facit omnia nostra Deo esse
accepta. Ergo aliquis post lapsum resurgens potest habere tantum de caritate,
quantum prius.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod semper resurgat in maiori. Gen. 1: «Factum est
vespere et mane dies unus»; Glossa: «Vespertina lux a qua quis cecidit, matutina
in qua resurgit». Sed lux matutina est maior quam vespertina. Ergo et gratia
vel caritas in qua quis resurgit, illa quam prius habebat.

Torna all'inizio