Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 291


Standardus praedictus, non sine regis conviventia,
cum eo habuit absque ulla suae gentis
fatigatione tractatum. Ultimo inter eos ventum
est ad hanc pactorum concordiam, quod domno
Frederico praedicto una de pacto tantum galea
conceditur, et donatae sunt sibi ducentae unciae
pro expensis. Sed istas forsitan uncias pro equis
receperat, quos de pacto ipso dimisit, et cum iis
rebus, quas potuit asportare, assumtis sibi Theutonicis
et Hispanis, in ejus nomine, cui praestabat
obsequia, in Tunisium remeavit. Tandemque
regis Hispaniae fratris sui damnatus judicio,
morte crudelissima exspiravit: tendebat enim
vita sua semper ad malum, et ideo fuit ejus, malis
eum insequentibus, malus finis.
Cap. XX
Karolus, regina uxore Neapoli mortua, Burgundiae
ducis filiam ducit. Clemens interim papa IV Viterbii
decedit. Karolus Luceriam Sarracenorum postquam
obsedisset, capit atque penitus evertit. Philippum
de Monte-forti vicarium deinde in Siciliam
mittit, qui Salae Calabriae castro, quod Fredericus
comes lancea tuebatur, ex itinere potitur.
Sed, dum undique grata regi felici prosperitate
luxuriant, et civitates et loca nonnulla, totamque
Siciliam motus spontaneus ad devotionem
regiam absque bellico labore convertit, regina
Neapoli cursum naturae consummavit, et, terminum
dierum suorum attingens, debitum humanitatis
exsolvit, et, utriusque sexus decora prole relicta,
in majori neapolitana ecclesia tumulatur.
Ex filiabus sane suis una tradita est filio comitis
Flandriae in uxorem; secunda demum Philippo
nato imperatoris costantinopolitani matrimonio
copulatur. Cumque nobilium Gallicorum
sint mores, quod unica contenti non suae
pudicitiam non intentant, nec se ut plurimum
cum aliis mulieribus dehonestant, statim rex
praedictus, quamquam de cara consorte nuper
conjugali deperdita tanquam in carnis abscissione
doleret, considerans tamen quod regina dies
ejus in foecundae sobolis propagatione compleverit,
et vitam in sobolis foecunditate dimiserat,
funerum uxoris oblitus, per nuntios firmat cum
duce Burgundiae parentelam, et de filia ducis regio
copulanda conjugio foedera per literas invicem
roborantur; quam praedictus Burgundiae
dux, multis in subsidium regis associatos equitibus,
postmodum regi personaliter transduxit in
regnum. Interea sanctissimus pater dominus Clemens
papa IV, cujus favor et gratia omnibus actibus
regem Karolum tutabatur, apud Viterbium vitae
chirografo resignato, creditum naturae reddidit,
quod mutuo receperat ab eadem. Sub istius sane
tempore creverunt facta regis denuo sub triumphis;
et eo victoriae palmam ex hostibus ecclesiae
feliciter consecuto, fuerunt ejus primordia
prospera, secunda; finis variis et innumeris felicitatibus
usque ad multa tempora gloriosus. Eoque

Torna all'inizio