Praeterea, veritas Incarnationis probatur per id quod est infimum in partibus
hominis, scilicet per carnem; unde dictum est Ioan. 1, 14: «Verbum caro factum
est». Ergo etiam veritas naturae humanae debuit probari in Christo per id quod
est infimum in operibus animae. Hae autem sunt operationes vegetabilis animae;
quarum prima in animalibus est comestio. Ergo per hoc veritatem resurrectionis
probare debuit.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod ad veritatem resurrectionis
exigitur quod idem numero resurgat. Individuatio autem, secundum quam est
aliquid unum numero, ex diversis accidentibus manifestatur, quorum collectio
in alio non invenitur: et quia visus, ut dicit Philosophus in principio Metaph.,
plures nobis rerum differentias ostendit, ideo quod sit idem numero,
nunquam melius quam per visum manifestatur; et ideo visibilis apparitio fuit
unum de argumentis resurrectionis.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod apparitio visibilis non inducebatur ad probandum
veritatem carnis (quia hoc per alia argumenta probabatur), sed ad probandum
identitatem suppositi, supposita veritate corporis.
Ad secundum dicendum, quod secundum opinionem Praepositini, quae probabilior
videtur, corpus glorificatum, est omnino in potestate animae quantum ad
omnes actiones eius; visibile autem videtur secundum quod agit in visum; et
ideo dicebat, quod in potestate corporis gloriosi est quod videatur vel non
videatur; et iterum quando videtur, quod videatur sub forma gloriae, vel non.
Cum enim sit in eo forma naturalis corporis, et forma gloriae; potest secundum
unam tantum immutare visum, vel secundum utramque; et immutare visum
secundum formam gloriae secundum proportionem visus; ut non corrumpatur,
sed delectetur, sicut ex visibili proportionato. Alii vero dicunt quod non potest
videri nisi per miraculum. Sed primum est probabilius.
Ad tertium dicendum, quod discipulis Christus formam naturalem sui corporis
ostendit, qua est quodammodo corpus coloratum, et non formam claritatis gloriae.
Quod autem ipsi eum non cognoverunt, fuit ex interiori eorum dispositione,
quia eum resurrexisse non credebant; unde non ponebant se ad perquirendum
iudicia propria, quibus possent ipsum cognoscere: sicut etiam accideret, si
videremus aliquem quem mortuum crederemus, quamvis notus fuisset nobis; et
maxime si videremus illum in alio habitu. Unde quam cito eis ostendit signum
fractionis panis speciale sibi, cognoverunt eum propter specialem modum frangendi:
quia, ut dicitur, sua fractio erat similis incisioni cultelli. Et hac infidelitate
|
|