Iacobus de Dinanto: Ars Aregandi

Pag 130


Distributio est oratio frequens cum raris et breuibus interuallis acri
uociferatione.
(29.) Ampli<fi>catio diuiditur in cohertionem et conquestionem.
Cohertio est oratio aliquod peccatum amplificans, auditorem ad iracundiam
prouocans
Conquestio est oratio que incommodorum amplificatione animum auditoris
ad misericordiam perducit.
(30.) Si fuerit sermo in dignitate, plenis faucibus, quam sedatissima
et depressissima uoce uti conuenit, ita tamen ne ab oratoria consuetudine
[ad tragicam] transeamus. – Cum autem est sermo in demonstratione,
uoce paululum attenuata crebris interuallis et diuisionibus uti oportebit,
ut in ipsa pronunciatione eas res quas demonstrabimus inserere atque
intersecare uideamur in animis auditorum.
Cum autem est sermo in narratione, uocum uarietates exponi possunt,
ut, quo quidque pacto gestum sit, ita narrari uideatur; strennue quod
uolumus ostendere factum, celeriuscule dicere, aut aliud otiose retractabimus.
Deinde autem modo acri aut clementer, meste, hilariter in omnes
partes commutabimus ut [ si ] uerba ista, pronunciationem; si qua inciderint
in narratione dicta, rogata, responsa, sique admirationes, de quibus
narrabimus, diligenter animaduertamus, ut omnes personarum sensus
atque animos uoce exprimamus.
Si erit sermo in iocatione, leuiter tremebunda uoce cum parua significatione
risus sine ulla suspicione nimis cachinationis leuiter oportebit
a sermone serie retorquere ad liberalem iocum uel uocem.
Cum autem contendere oportebit in continuatione, adaucto mediocriter
sono uocis, uerbis continuandis uocem quoque adiungere oportebit
et torquere sonum et celeriter cum clamore uerba conficere, ut uim nobilem
orationis uociferatio consequi possit. In contentione, cum distributione

Torna all'inizio