Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 109

Liber II


ex divina institutione tradita, quam nos recepto Graeco vocabulo eleemosynam appellamus, quantam nunc hominibus laudem affert, quae veteribus pene incognita fuerat? Clementia erga inimicos, quae nobis item ex divino instituto servanda est, si assit, magna laude digna erit, quod praecipue in Stephano laudamus martyre; si absit, sacerdotibus praesertim, vitio dari poterit. Patientiam quoque religio nostra laudabiliorem atque illustriorem facit. Castitas apud antiquos tantum in mulieribus laudabantur; nunc vero etiam in viris ita, ut intactum se ab omni coitu mundumque servasse et, ut quidem nunc loquimur, virginem esse, quod de Ioanne apostolo scribitur, summae laudi ac sanctimoniae tribuatur. Quid nobis illae divinitus traditae virtutes, fides, spes, charitas, quantam cum omnibus, tum vel maxime sacerdotibus vel laudem, si assint vel si absint, vituperationem afferunt? Quantum habent in utraque parte momentum? Sunt igitur hae quoque diligenter, accurateque tractandae. Atque haec potissimum in laudandis hominibus consideranda sunt. Illud in primis videndum erit, ut proprias unicuique laudes accommodemus: neque omnes eadem ratione laudemus. aliter enim magistratus, aliter privati homines laudandi sunt. Aliae regem aut Imperatorem aut belli ducem: aliae Pontificem aut

Torna all'inizio