Dancus rex: [Liber de natura falconum]

Pag 53


Prologo di U.
De avibus rapacibus.
Dancus rex eruditus in venatione avium rapacium instruxit
filium regis Galacii Anatasium in Baldach civitate quomodo
posset curare morbos falconum, astorionum vel sperivariorum
et aliarum.
Prologo di Z.
Incipiunt ysagoge Dauci ad Galacianum et ad Otonasium.
Daucus rex stabat in suo palacio, et ante eum stabant
discipuli sui, et tenebant placitum sive raciocinabant de
falconibus suis et cogitabat quomodo ipse posset habere sanos
falcones suos vel astores vel sparaveros et quomodo posset
facere eos audaces et quomodo posset capere magnas aves a falcone,
gruem et sternam et aucam et qualiter posset eos tenere in
ipsa audacia. Ipse fuit divinus, sapiens quidem fuit videre
quid debet esse. Et cum rex Galacianus audivit hec, venit
ad eum causa videndi et intelligendi si esset veritas quod homo

Torna all'inizio