Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 532


INCIPIT LIBER WIDONIS FERRARIENSIS EPISCOPI
DE SCISMATE HILDIBRANDI. PRO ILLO ET CONTRA ILLUM.
In meditullio quadragesimae nuper exactae, cum apud Ravennam domnus C[lemens]
apostolicus moraretur, negociis curiae vehementer urguebar, si quando tamen sinebat
tempus et divertendi locus erat, conferebar ad studia litterarum: cum interea, nescio
quo casu, de eo scismate, quod nuper emersit, orta est inter fratres contentio, quod
Iltibrandinum dicunt, aliis hoc inpugnantibus, aliis defendentibus. Unde cum esset aliquamdiu
disputatum et in longum ratio processisset, ad me ventum est et quesitum
ab omnibus, ut de iam dicto scismate pauca dissererem et primo quidem, qualiter
astruatur, absolverem, demum vero, quibus refellatur rationibus, demonstrarem. Quod
ideo necessarium videbatur, quoniam latenter erupit et paulatim invaluit et occulte
serpens multas iam provincias occupavit. Licet ergo diu plurimumque renisus sim,
vehementer tamen instantibus et caritatem Domini opponentibus, aliquando tandem post
multa consensi, quodque rogabant me facturum promisi, si tamen laborem meum suis
orationibus levigarent, sciens, quod nichil hoc per se possit, si votis eius Dominus non
aspiret; maxime rem tantam tamque difficilem non fore leviter attemptandam, ubi opus
esset tantum pelagus divinarum scripturarum attingere, tot divinos auctores ad medium
ducere et ex eorum ingeniis excellentissima quaeque libare. Nullis igitur meritis fretus,
nulla eloquentiae venustate confisus, sed de sola Domini largitate praesumens, altae
contentionis profundum ingredior utriusque partis allegationem breviter comprehendens,
ut, qui pro illo vel contra illud facere voluerint, paratum habeant et in promptu, qualiter





25




30




35




40
Torna all'inizio