Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

201


sunt menia de quibus omnibus vix superfuit preter parietinas
quaslibet vel titio minimus! Sed quod est omni dampno deterius,
plures sanctorum sunt cremate basilice in urbe et
extra. Sanctus ipse Laurentius vive carnis olim crutiatus
incendio iterum se flammis permisit exuri. Cuius spetiosissima
omnium adeo fuit ecclesia, ut relatu difficile videatur,
que fuerint lignorum lapidumque sculpture eorumque
altrinsecus compaginate iuncture, que suis columpne cum
basibus, tribunalia quoque per girum ac desuper tegens universa
musyum. O templum, cui nullum in mundo simile! Et
o civitas, cuius comparatione ville fuerant relique! Heheu
trenes ille prophetice in te fere translate videntur! Ubi
autem rumor tam dirus castris insonuit, quamplures ilico
relicta obsidione eunt tenues ab igne reliquias et miseram
visitare familiam. Arlembaldus vero cum aliis retenta parte
castrorum perseverat obnoxius, cottidie belligerare non desinens.
Gotefredus autem tribus iam obsessus mensibus, ut
vidit tenuem castrorum exercitum, clam vocare suos et caute

Torna all'inizio