Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 107


transmisisti. Portitor quippe earum legatus tuus me in Normannia
non reperto, tradidit eas quibusdam clericis. Quas cum
legissent et contra usitatissimam ecclesie fidem scriptas animaduertissent,
zelo dei accensi quibusdam ad legendum eas porrexerunt,
plurimis earum sententias uerbis exposuerunt. Itaque
factum est ut non deterior de te quam de me fuerit orta suspicio,
ad quem uidelicet tales litteras destinaueris putantibus
multis me fouere ac fauere que a te dicerentur, uel gratia qua te
diligerem uel fide qua reuera ita esse indubitanter tenerem. Igitur
cum a quodam remensi clerico Romam perlatas recitator legeret,
intellecto quod Iohannem Scottum extolleres, Pascasium
damnares, communi de eucharistia fidei aduersa sentires, promulgata
est in te damnationis sententia priuans te communione
sancte Ecclesie quam tu priuare sancta eius communione satagebas.
Post hec precepit papa ut ego surgerem, praui rumoris a
me maculam abstergerem, fidem meam exponerem, expositam
plus sacris auctoritatibus quam argumentis probarem. Itaque
surrexi, quod sensi dixi quod dixi probaui, quod probaui omnibus
placuit nulli displicuit. Deinde declarata est synodus uercellensis,
que proximo tunc septembri eodem presidente pontifice
est celebrata Vercellis. Ad quam uocatus non uenisti. Ego uero
precepto ac precibus prefati pontificis usque ad ipsam synodum
secum remansi. In qua in audientia omnium qui de diuersis
huius mundi partibus illuc conuenerant, Iohannis Scoti liber de
eucharistia lectus est ac damnatus sententia exposita ac damnata,
fides sancte ecclesie quam ego teneo et tenendam astruo,
audita et concordi omnium assensu confirmata. Duo clerici qui
legatos tuos se esse dixerunt, uolentes te defendere in primo statim
aditu defecerunt et capti sunt. Ab hac sententia numquam

Torna all'inizio