Salimbene de Adam: Cronica

Pag 85


et secum in Mutinam ducere, sed Parmenses non permiserunt,
dicentes quod non erat bonum facere inimicis suis quicquid
mali poterant et quod istud esset opprobrium indelebile et ad
multa mala provocativum. Et crediderunt Parmensibus Mutinenses
tamquam amicis et coadiutoribus suis et dimiserunt illud
in Plumatio, Bononiensium castro, et reversi sunt omnes ad civitates
suas. Sciendum autem quod cum Bononiensibus, in isto
exercitu et conflictu quem cum Mutinensibus et Parmensibus et
Cremonensibus habuerunt, fuerunt Mediolanenses, Placentini
et Brixienses et tota Romagnola. Sane in isto exercitu dominus
Paganus Alberti Egydii de Paganis de Parma, qui erat potestas
Mutinensium, fecit Henricum filium suum militem et dixit ei:
«Vade, agredere hostes et pugna viriliter!». Fecit quod dixit, et
statim fuit lancea perforatus. Et egrediebatur sanguis de corpore
suo sicut mustum de dolio, remota clausura, et post paululum
expiravit. Audivit pater suus et dixit: «Non curo, ex quo filius
meus factus est miles et ex quo viriliter pugnando occubuit».
Audivi hec omnia ab eo qui vidit.
In prelio etiam supradicto, scilicet Sancte Marie in Strata,
mortuus fuit dominus Çangarus de Sancto Vitale de Parma, qui
fuit famosus et nominatus miles et fortis bellator. Mortuus
est etiam in Cesariensi prelio dominus Guarinus de eodem casali,
qui fuit similis Çángaro, miles fortis et doctus ad bellum. Hic
fuit cognatus pape domini Innocentii quarti. Habuit enim sororem
pape uxorem, ex qua genuit sex filios et filiam unam, quos omnes
vidi, et fuerunt pulchri homines, fortes, carnosi et pingues. Quorum
primus dictus est dominus Hugo de Sancto Vitale. Secundus,
dominus Albertus, canonicus maioris ecclesie multis annis,
postea dictus est electus Parmensis multis annis. Nunquam pervenit
ad sacerdotium, quia noluit, sed diaconus mortuus est, nec
fuit in episcopum consecratus. In ala maioris ecclesie, ubi carrotium
stare consueverat, post chorum canonicorum, ex parte loci
fratrum Minorum sepultus est. Et dominus Opiço de Lavánia,
qui fuit Parmensis episcopus et barbanus Innocentii pape quarti,
inferius est sepultus. Porro iste dominus Albertus electus Parmensis
pulcher homo fuit et parum litteratus, sed honesta persona.

Torna all'inizio