Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 600


vel per aliquam industriam possint ab obsessis accipere
aquam. Nam multotiens evenit, aquam a remoto principio
derivari, usque ad munitiones obsessas: quare si in illo
fontali principio destruatur fistula vel meatus, per quam
pergit aqua ad obsessos, oportebit ipsos pati aquarum penuriam.
Rursus, aliquando munitiones sunt altae, et aqua
non pervenit usque ad eas: quare si sit a munitionibus remota,
debent obsidentes adhibere omnem diligentiam,
quomodo possint obsessis prohibere aquam. Secundus modus
impugnandi munitiones, est per famem. Nam sine cibo
durare non possumus; ideo obsidentes, ut munitiones obtineant,
passus,vias et omnia loca per quae possent obsessis
victualia deferri, diligenter custodire debent, ne eis talia
deferantur. In huiusmodi enim obsessionibus multotiens
plus affligit fames quam gladius. Inde est quod multotiens
obsidentes volentes citius opprimere munitiones,
si contingat eos capere aliquos de obsessis, non occidunt
illos. sed per mutilationem membrorum eos reddunt inutiles,
et postea illos remittunt ad munitiones obsessas, ut
ibi una cum aliis comedentes apud ipsos obsessos maiorem
famem et inopiam inducant. Tertius modus obtinendi
munitiones est per pugna: ut cum itur ad muros, et
cum per pugnam dimicatur contra obsessos. Sed qualiter
et quot modis contingat pugnam committere, in sequenti
capitulo ostendetur. Ostenso quot sunt genera bellorum,
et quot modis devincendae sunt munitiones obsessae: restat
ostendere, quo tempore melius est obsidere civitates
et castra. Sciendum itaque quod tempore aestivo antequam
sint recollecta blada, vina, et alia per quae subveniri potest
inopiae obsessorum, est melius obsessionem facere. Illo
enim tempore omni modo devincendi, melius devincuntur
obsessi. Nam si per sitim sunt munitiones obtinendae,
melius est facere obsessionem tempore aestivo, eo quod
tunc magis desiccantur aquae, nec si abundant pluviae caelestes,
ut possit per cisternas subvenire obsessis. Rursus si

Torna all'inizio