Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 486


omnes sacerdotes et religiosos, omnesque ystriones de contrata,
vicinos similiter et parentes qui ad campaneam ipsum
portant cum gaudio magno, ubi est paratus discus unus
magnus super quo ipsi sacerdotes sibi capud amputabunt,
quod postea filio suo sibi dabunt. Deinde eius filius cum tota
sua societate cantat et pro eo multas orationes facit. Deinde
sacerdotes totum eius corpus incidunt in frusta, quod cum sic fecerint,
tunc sursum se reducunt cum societate pro eo orationes
facientes. Post hec veniunt aquile et vultures de montibus, et
sic unusquisque unum frustum accipit et portat. Deinde
omnes alta voce clamant dicentes: «Videamus qualis homo
iste fuit, quia ipse sanctus est, nam veniunt angeli Dei et ipsum
portant ad paradisum ».
5. Et sic isto modo faciendo filius eius multum se reputat
honoratum. Cum pater eius ab angelis Dei, id est ab avibus illis,
ita honorifice sit portatus, tunc statim filius eius capud
accipit, quod coquid et comedit. De testa autem seu de osse capitis
ipse filius sibi fieri facit unum cyphum, cum quo ipse
et omnes de domo sua semper cum devotione bibunt in
memoriam patris sui defuncti. Nam sic faciendo, ut dicunt, magnam
reverendam exhibent patri suo. Unde multa alia inconsueta
et disoluta fiunt ab istis.
 
De nobili vita cuiusdam popularis,
cui cibus in hore ponitur sicut pascitur passerinus. Cap. XXXIV.
 
1. Dum autem essem in provincia Mançi, veni iuxta pedem
palacii cuiusdam hominis popularis, cuius vita habetur per hunc

Torna all'inizio