Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 191


mihi et defraudatus sum in mea causa? Et propter hoc
mihi displicuit confiteri quod non commisi, et eius esse particeps
qui querit me perdere; tu autem scis quantum est in
hoc negocio peccati. Sed si volueritis me iniuste perdere,
Deus mihi adiutor erit. Tamen dico vobis illud quod heri
dixi: Habete Deum pre oculis vestris et recordamini creatoris
vestri, domini iudic(i)um; nec submitten[te]s rem, cum
possitis penitere, quando non proderit vobis. Et scitote quoniam
sententia aliqua non debet proferri siue exprimi de re
dubia, sed vera et nota. Et ego quidem cognosco me ipsum
magis quam vos. Vobis autem de me malum estimantibus est
cauendum ne accidat mihi quod accidit cuidam seruo referenti
quod non vidit neque sciuit. Dixit princeps iudex et
exercitus: Quomodo contigit illi dic nobis. Inquit Dimna:
Dicitur fuisse in ciuitate quadam vir habens vxorem
pulcram et prudentem et intelligentem, ita quod omnes de
eius prudentia mirabantur et ceperunt exemplum ab ea. Acciditque,
cum vir iste antedictus habens seruum qui nitebatur
agere cum ea et ipsam requisisset multotiens vt eam ad
illicita moueret, ac illa ren(n)uisset; quesiuit seruus iste inuenire
modum nocte et die quo ipsam turbaret. Contigit vt, cum
exiret quadam die ad venandum, cepit duos pullos psit[t]aci et
papagalli. Et parans eis caueam ad nutriendum eos, docuit
vnum illorum in lingua edomico dicere: Ego vidi portarium
cum domina mea iacentem. Secundum vero docuit dicere:
Ego amplius nolo loqui. Et docti sunt psit[t]aci
loqui lingua edomica, nec aliquis de terra sua potuit intelligere

Torna all'inizio