quo videlicet dono potissimum delectaris, occurrere. Sed et mox ut navis
vestra nostris litoribus appulit, ut ad vos impiger iter arriperem, dulcis
fama percivit. Iacob siquidem, de quo scriptura dicit, quia simplex habi tabat
Quamquam cum David fugeret a facie Absalon, magis sibi profuerit
Usai Arachites qui in Hierusalem rediit, quam Ethai, qui videlicet a
fugiente David individuus assecula non recessit. Idem quoque David lege
constituit in Israel, ut aequa sit pars descendentis ad prelium et remanentis
ad sarcinas, et potentius iuvit Israeliticum populum Moyses in Raphidim,
dum velut ociosus oraret, quam Iosue licet irruentibus Amalechitis terribiliter
armatus occurreret. Quod perspicue perhibet scriptura, cum dicit:
Quia cum levaret manus Moyses, vincebat Israel, sin autem paululum
remisisset, superabat Amalech . Sed nullum munus cuiquam congruentius
datur, quam id quod ab eo ipso, cui datur, exigitur.
Aliquando certe, si rite teneo, a me sollicite requisistis, quae michi
causa videretur, cur apostolicae sedis antistes nunquam diutius vivat, sed
intra breve temporis spacium diem claudat extremum, adeo ut post beatum
Petrum apostolum, qui per quinque circiter annorum lustra presedit,
nemo postmodum Romanorum pontificum hoc spacium praesulatus
aequaverit, modernis immo temporibus vix quispiam in predictae sedis
culmen evehitur, qui metam quattuor vel ut multum quinque transcendat
annorum. Quod considerantibus prodigialis, ut ita loquar, stupor oboritur,
quoniam haec breviter vivendi necessitas, quantum ad nostram notitiam,
in nulla alia totius orbis aecclesia reperitur. Sed in quantum mortalibus
divinae dispensationis revelatur archanum, videtur nobis, quia idcirco
hoc iudicii caelestis ordo disponit, ut humano generi metum mortis incutiat,
|
|