Blondus Flavius Foroliviensis: De verbis Romanae locutionis

Pag 213


maiorem, ut existimo, quam quae a nostrorum paucis servari
possit, urbanitatis et gentis romanae vernaculi saporis proprietatem
elegantiamque adhibere. [99] Quae res Poggium Andreamque, ut
dicere soliti sunt, primo impulit ut nostrae huic de latinitate multitudinis
opinioni obstinate inhaeserint. [100] Tempora vero modos
numerosque et casus ab arte illas nequaquam nosse non dubito,
quas tamen alicubi errantes multa recte et ordine video proferre;
quamquam omnibus ubique apud Italos corruptissima etiam vulgaritate
loquentibus idiomatis natura insitum videmus, ut nemo tam
rusticus, nemo tam rudis tamque ingenio hebes sit, qui modo loqui
possit, quin aliqua ex parte tempora casus modosque et numeros
noverit dicendo variare, prout narrandae rei tempus ratioque videbuntur
postulare.
[XXIII] [101] Contra item, ut video, superiore loco tractata obiectio
adduci poterit. Si litterarum ignorantia, quod quidem ex superioribus
argui licet, nihil prohibebat quo minus omnes, indocti aeque ac docti,
vel ipsi orarent vel orantes intelligerent, doctrinam minime necessariam
fuisse, et, eadem illa quae contra lanios cetariosque adduxi resumentes,
assuefactionem domesticam, quod Curioni evenit, praestantem
formare oratorem potuisse contendent. [102] Hos Cicero ipse
in Bruto faciliter confutavit; cuius haec sunt verba: « Quid dicam
opus esse doctrina? sine qua si quid bene dicitur adiuvante natura,
tamen id quia fortuito fit semper paratum esse non potest ». [103] Et
infra, cum de Antonio et Crasso diceret: « omnia veniebant Antonio
in mentem, eaque suo quaeque loco, ubi plurimum proficere et
valere possent, ut ab imperatore equites pedites levis armatura, sic
ab illo in maxime opportunis orationis partibus collocabantur », fortuito
dixit fieri, quod sine doctrina bene diceretur, adiuvante natura,
et ideo semper paratum esse non posse: ea vero quae dicerentur ex
arte, tamquam instructam ordine aciem suo quaeque loco ubi plurimum
proficere aut valere possent collocari. Quare huic etiam parti
satis supraque factum velim.

Torna all'inizio