Salimbene de Adam: Cronica

Pag 430


De corpore sancte Marthe, quod est Tarasconi, et de Clodoveo rege
Francie, qui, cum ad tumulum eius esset sanatus, illi loco multas
possessiones donavit.
Igitur, cum scripsissem quod inchoaveram, iam advenerat
mensis septimus, qui est September, circa festum Exaltationis
sancte Crucis, et tunc scripsit michi frater Raymundus, minister
Provincie, quod occurrerem generali ministro, qui de Francia,
veniebat; visitaverat enim Angliam, Franciam et Burgundiam, et
Provinciam et Hyspaniam visitare volebat. Scripsit etiam fratri
Hugoni, ut occurreret sibi. Et invenimus eum Tarasconi, ubi est
corpus sancte Marthe, et ubi comitissa, mater regine Francie et
regine Anglie, plus habitare solebat. Et ivimus cum generali ministro
ad visitandum corpus sancte Marthe, et fuimus XII fratres
preter generalem. Et canonici ostenderunt nobis brachium sancte
Marthe ad osculandum. Nam cum antiquitus ad eius tumulum
crebra miracula fierent, Clodoveus rex Francorum, Christianus
effectus, a sancto Remigio baptiçatus, cum gravem renum pateretur
dolorem, ad eius tumulum veniens sanitatem integram reportavit.
Quapropter locum illum ditavit et trium miliariorum
spatio in gyro ex utraque parte Ródani terras et villas et castra
dedit locumque illum liberum fecit.
De humilitate fratris Iohannis de Parma, generalis ministri.
In hoc autem loco fratrum Minorum istius castri cum dixissemus
completorium cum generali quodam sero, et lecti essent
assignati hospitibus ad dormiendum in eadem domo cum generali,
exivit generalis ad claustrum, ut oraret. Fratres vero forenses
timebant intrare lectos, nisi generalis prius ad suum lectum veniret.
Videns ego desolationem eorum, quia musitabant, eo quod
dormire vellent et non possent (nam lumen ubi lecti erant resplendebat
ex cereo), accessi ad generalem, quia familiaris erat
michi et intimus valde, utpote quia de terra mea erat et propinquus
propinquorum; quem inveni in claustro orantem, et dixi ei:

Torna all'inizio