Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 186


suo proastio miro opere in honore sancti Anastasii martyris Christi domicilium
statuit, in quo et monasterium fecit. Pari etiam modo multa per loca singula divina
templa instituit. Intra suum quoque palatium oraculum domini Salvatoris aedificavit,
et quod nulli alii reges habuerant, sacerdotes et clericos instituit, qui ei cotidie divina
officia decantarent. Huius regis temporibus fuit in loco cui Forum nomen est, iuxta
fluvium Tanarum, vir mirae sanctitatis Baodolinus nomine, qui multis miraculis, Christi
gratia suffragante, refulsit. Qui saepe futura praedixit, absentia quoque quasi praesentia
nuntiavit. Denique cum rex Liutprand in Urbem silvam venatum isset, unus
ex eius comitibus cervum sagitta percutere nisus, eiusdem regis nepotem, hoc est
sororis eius filium, Aufusum nomine, nolens sauciavit. Quod rex cernens – valde enim
eundem puerum amabat – cum lacrimis eius incommodum lamentari coepit statimque
unum e suis equitem misit, qui ad virum Dei Baodolinum curreret eumque peteret, ut
pro vita eiusdem pueri Christum supplicaret. Qui cum ad servum Dei pergeret, puer
defunctus est. Cui Christi famulus ad se pervenienti ita dixit: "Scio, quam ob causam
veneris; sed illud quod postulare missus es iam fieri non potest, quia puer ille defunctus
est". Quod cum is qui missus fuerat regi quod a servo Dei audierat renuntiasset,
rex, licet doluerit, quod effectum supplicationis suae habere non potuit, tamen quia vir
Domini Baodolinus prophetiae spiritum habuerit, aperte cognovit. Huic quoque non
dissimilis aput Veronensem civitatem Teudelapius nomine fuit, qui inter miranda
quae patrabat praesago etiam spiritu multa quae erant ventura praedixit. Eo quoque
tempore floruit vita vel actibus Ticinensis ecclesiae episcopus Petrus, qui quia regis
erat consanguineus, ab Ariperto quondam rege aput Spoletium exilio fuerat retrusus.
Huic beati martyris Savini ecclesiam frequentanti isdem venerabilis martyr praenuntiavit,
quod episcopus aput Ticinum futurus esset. Qui postea, cum factum fuisset,
basilicam eidem beato martyri Savino in solo proprio aput eandem civitatem construxit.
Hic inter reliquas optimae vitae quas habuit virtutes etiam virginitatis flore
decoratus enituit. Cuius nos aliquod miraculum, quod posteriori tempore gestum
est, in loco proprio ponemus. At vero Liutprand, postquam triginta et uno annis

Torna all'inizio