ad Lentulum in ea epistola, cuius initium est: "Periucundae mihi fuerunt literae tuae". Ait enim: "Accepisti quibus rebus adductus, quamque rem, causamque defenderim: quique meus in republica sit pro mea parte capessenda status". Illud in omni epistola servandum erit, ut ad ea quae diximus, conclusionem applicemus et lectoris animum cum in caeteris partibus, tum in hac vel maxime nobis conciliemus. Quoniam autem et anumeratione et amplificatione et commiseratione utitur interdum epistola, his de rebus summatim quaedam attingemus.
De enumeratione.
Cap XXIX.
Enumeratio est brevis earum rerum quae dictae sunt, repetitio, quae a Graecis gr-anakifalaiosis dicitur. Ea ita utemur in epistola ut rerum tantum capita breviter repetamus, ne res singulas longius prosequamur, ut ad ea quae legit, animus auditoris reducatur, non redintegretur oratio. Neque vero uno modo semper enumeratione utendum est, sed varianda tum ratio, tum oratio, ne vel afferat lectori satietatem, vel artificii suspicionem pariat: quo nihil magis fugiendum est. Varietas autem comparabitur tum ex verbis, tum ex sententiis, hoc modo: "Scripsi ad te de hac et illa re: habes quae scire cupiebas: haec habui, quae de his et illis rebus ad te scriberem: habes epistolam bene
|
|