Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 229


me posset inpingi me fuisse scilicet huius commissi facinoris
participem uel auctorem. Propono itaque, si feceris, illud statim
Vlixi transmittere ualde secreto, penes quem dum postea esse
scietur, soli Vlixi poterit culpa eius ascribi. Dicetur enim Ulixem
a templo Palladium subtraxisse, et nos duo erimus ab omni nocencie
crimine penitus excusati. "
Thoans uero sacerdos quasi pro maiori parte noctis illius uiolenter
resistit uerbis Anthenoris. Sed demum antequam Anthenori subtraheretur
de nocte libera recedendi facultas, Thoans, illaqueatus
in auri cupidine, Palladii subtraccionem Anthenori sponte concessit.
Quod Anthenor statim asportauit a templo, et statim eadem
nocte per nuncium suum illud transmisit ad Grecos, quod Vlixi
fuit protinus assignatum. Postea uero, fama dictante, publice dictum
est quod Vlixes sua sagacitate illud interceperat a Troyanis.
Sed, O dii, ex quo Thoans sacerdos elegit ciuitatem suam proditorie
malle perire quam aurum perdere sibi datum, quis locus tutus
esse poterit aut securus si sanctitas in corrumpenda corrumpitur?
Sane non est in sacerdotibus nouum istud, in quibus ex antiquo
auaricia, omnium uiciorum mater, suas radices affixit et ingluuiosa
cupiditas suas medullas. Nullum enim scelus potest esse tam graue
quod ad committendum illud sacerdotes in fulgore auri subitam non
recipiant cecitatem. Sunt enim auaricie templum et cupiditatis
auxilium.
Dum Troyani uero promissam quantitatem auri et argenti et
frumenti colligerent et eam in templo Minerue ponerent conseruandam
donec integra possent haberi, placuit eis deo Appollini in
templo ipso sollempne sacrificium celebrare in multitudine animalium
occisorum. Que dum animalia ipsa super altare fuissent apposita
et inmitteretur ignis ad comburendum ea ad sacrificium
deputata, duo inter eos subito miracula contigerunt. Primum itaque
fuit illud quod ad sacrificium nullo modo potuit ignis accendi,
et cum fuisset fere decies attemptatum, ignis statim extinctus
resoluebatur in fumum, sic quod nullo modo potuerunt ad sacrificium
Troyani ignem accensum habere. Secundum uero miraculum

Torna all'inizio