Rogo et multum deprecor vos tamquam filios carissimos, ut
perseveretis in iis que Spiritu Sancto docente cepistis, non deserentes
perfectionem vestram sicut est consuetudinis quibusdam, sed, evasis
cunctis laqueis tenebrarum, semper ad perfectiora nitimini.
Altissima est professio vestra, supra hominem, supra virtutem et
antiquarum perfectionem illustrat lumine clariori. De regni celorum
possessione nulla sit dubitatio, nulla sit cunctatio vobis, quoniam arram
future hereditatis iam tenetis et pignus Spiritus iam suscepistis,
signati signaculo glorie Christi, respondentes per omnia, gratia sua,
illi prime sue schole, quam in mundo veniens congregavit. Quod
enim illi fecerunt in presentia eius, hoc vos totum in absentia operari
cepistis, et non est quod dicere vereamini: "Ecce nos reliquimus
omnia et secuti sumus te".
Non deterreat vos magnitudo certaminis et laboris immensitas,
quoniam magnam habebitis remunerationem. Et aspicientes in actorem
et consummatorem omnium bonorum, Dominum Iesum Christum,
qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta,
tenete spei vestre confessionem indeclinabilem. Currite
ad propositum vobis certamen in caritate. Currite per patientiam,
que maxime vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis
repromissionem. Potens est enim Deus que supra vires cepistis
gratia sua sancta consummare feliciter, quia fidelis est in promissionibus.
/*
"Nihil inveniat in vobis sibi gratum spiritus qui operatur in
filiis diffidentie, nil inveniat dubium, nil inveniat diffidens, ne sue
pravitatis contra vos exercende de vobis recipiat argumentum. Nam
superbus est valde et superbia eius et arrogantia eius plus quam
fortitudo eius. Magnam iram habet de vobis et universe calliditatis
sue in vos arma convertet et malitie sue venenum nitetur effundere,
utpote qui iam reliquos debellando devicit et deiecit, vos
supra se respiciens dolet.
In conversione vestra, carissimi, celi cives magna gaudia celebrarunt
et coram eterno Rege nova cantica cantaverunt. Gaudent
|
1
5
10
15
20
25
30
|