Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 143


praeter rationem operaretur venerea. Quare si ille sit timidus,
licet forte non placerent sibi venerea secundum
se, tamen, ut fugeret verberationem, vel mutilationem,
vel mortem, eligeret venerea operari. Sic etiam
si esset avarus, quia finem suum poneret in habendo pecuniam,
licet forte secundum se ei displicerent venerea:
tamen si posset lucrari pecuniam, quam intenderet ut finem,
non curaret moechari. Incomplete ergo, et imperfecte
potest haberi una virtus sine aliis: sed complete
et perfecte nullatenus fieri potest. Quare sic decet reges,
et principes esse quasi semideos, et habere virtutes
perfectas: decet eos habere omnes virtutes, quia perfecte
una virtus sine aliis habere non potest. Immo expedit
regibus et principibus, cum non possint se excusare
per defectum exteriorum bonorum, habere omnes
virtutes, non solum in propinqua dispositione, sed
etiam simpliciter, et secundum se. Potest
enim pauper aliquis esse perfectus, si
non operetur magnifica, et magnos
sumptus, quia non habet
unde faciat magnos
sumptus. rex autem
nunquam
perfectus esse potest, si non operetur
magnifica, et nisi in
omnibus virtutibus
polleat.

Torna all'inizio