ex Romualdi discipulis constituto et fratribus aggregatis, cepit  
eos Romualdus sub magna tenere custodia et docebat eos sub regulari  
vivere disciplina. Pręcepit etiam abbati ut in heremum  
secedens per totam ebdomadam in cella consisteret, diebus vero dominicis  
fratres ad monasterium veniens visitaret. Qui sancti  
viri iussa contempnens cepit seculariter vivere et pede operis semel  
exorbitante a rectitudinis tramite iam longius declinare. Videns  
ergo Romualdus quod secundum suę voluntatis ardorem ibi laborare  
non posset, regem protinus adiit, et acceptę promissionis exactor,  
ut rex monachus fieret insistere vehementius cepit. At ille facturum  
se quidem quod exigebatur asseruit, si tamen prius Romam,  
quę sibi rebellabat, inpeteret, et ea devicta Ravennam cum victoria  
remearet. Cui Romualdus: «Si Romam», inquit, «ieris,  
Ravennam ulterius non videbis». Et apertissime illi mortem propinquam  
esse denuntians, quia eum revocare non potuit,  
procul dubio de eius certus interitu dum rex Romam properat,  
Romualdus navim ascendens ad civitatem Parentium transfretat.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
 
  |