Ianiculum dictum, quod per eum Romanus populus primitus
transierit in agrum Etruscum.
Idulis ovis dicebatur, quae omnibus idibus Iovi mactabatur.
Ianual libi genus, quod Iano tantummodo delibatur.
Iambi vocabantur, qui singuli ex proscenio loquebantur,
tri[a]mbi, qui terni.
Igitur nunc quidem pro conpletionis significatione valet,
quae est ergo. Sed apud antiquos ponebatur pro inde et
postea et tum.
Irceus genus farciminis.
Irquitallus puer, qui primo virilitatem suam experitur.
Ioviste compositum a Iove et iuste.
Ignitabulum ignis receptaculum.
Ignia vitia vasorum fictilium.
Ipsippe ipsi, neque alii.
Icit percussit.
Insipere far in olam, iacere pultis. Unde dissipare, obsipare,
ut cum rustici dicunt: obsipa pullis escam.
Irnela vasis genus in sacris.
Ibi dicitur, cum locus semel demonstratur, ibidem, cum saepius.
Ipsilles bratteae in virilem muliebremque speciem expressae.
Itonida Minerva a loco sic appellata.
Irpices genus rastrorum ferreorum, quod plures habet dentes
ad extirpandas herbas in agris.
Irpini appellati nomine lupi, quem irpum dicunt Samnites;
eum enim ducem secuti agros occupavere.
|
|