<DE DOMINICIS POST OCTAUAS PASCAE>
A dominica prima post octauas Pascae legatur Apocalipsis et canatur
historia Dignus es domine duabus septimanis. A dominica tercia usque
ad Ascensionem Domini legantur septem canonicae epistolae et canatur
hystoria Si oblitus .
<DIEBUS ROGATIONUM>
Dictis Matutinis pro defunctis fratres ad lectos redeant et qui uolunt
plus solito dormiant. His enim diebus meridianis horis non dormiunt
nec aliquo sonitu, ut aliis diebus mos est, mane excitantur, sed cum
tempus congruum uisum fuerit, excitare debent infantes magistri eorum,
quam quietius possunt; quibus in claustro legentibus surgant sine mora,
qui in lectis adhuc quiescunt. Post Primam et familiares psalmos Primae
et septem psalmos et letaniam dicatur missa de ieiunio ad maius altare.
Post cuius primam orationem dicantur aliae quae ad maiorem missam
cotidianis diebus dici solent addita in fine alia, id est, Sanctorum tuorum
intercessionibus . Omnes offerant; ad pacem solus prior aut qui in loco
prioris est uadat. Sententia de regula legatur in capitulo et ordinetur
processio. Post Terciam sumant mixtum pueri et infirmi, qui ieiunare
non possunt. Cantata Sexta uadant in dormitorium sicut alio tempore,
quando meridianis horis in lectis quiescere solent, et facto paruissimo
interuallo pulsetur skilla; dehinc nudis pedibus de dormitorio descendant,
manus abluant, ad aecclesiam uadant, orationem faciant. Qua facta
incipiat infans antiphonam Exsurge domine . Interim pulsentur duo signa.
Cantata antiphona dicat sacerdos Ostende nobis domine misericordiam tuam ;
sequatur Kyrieleison. Pater noster , psalmus Deus misereatur nostri . In
crastino Deus in adiutorium meum . Dehinc sacerdos Et ueniat super nos ,
collectam pro peccatis. Postea sonantibus signis exeant processuri
canentes incipiente cantore, quae ad processionem pertinent. Praecedant
famuli cum uexillis, sequatur conuersus cum aqua, post quem alius cum |
|