correctionem et abrogationem nobis, prout expedire viderimus, reservamus. Ad quod videlicet
circa ordinationem societatis ipsius et ordinationem de ipsa societate, utrum scilicet vel
qualiter debeat remanere, et in quibus personis, videlicet de hiis, qui nunc sunt in societate
predicta, vel esse dicuntur, aut alias tam de ipsis et aliis, sub modis et formis, de quibus secundum
Deum tranquillitatem civitatis eiusdem expedire viderimus, prout nobis manifestabit
Altissimus, intendemus.
Porro, sicut nostre solicitudinis studium nos providere conpellit, et frequenter audivimus,
ac interdum experimento didicimus, societates et conventicula seu coniurationes inlicite in
civitatibus pariunt sectiones, et per hoc status variatur earum; unde, futuris periculis, que
possent ex hoc in civitate bononiensi contingere, obviare cupientes, ut inibi vere unitatis
integritas conservetur; ordinamus, precipimus et mandamus quod nulle de cetero in predicta
civitate societates seu coniurationes aut alia conventicula, quocunque nomine censeantur,
ibidem erigi vel creari valeant, aut assumi, nec ipsarum aliqua aut aliquo quovis titulo instituta
sive instituenda, armorum exerciciis, unde consueverunt scandala provenire, se ingerant quomodolibet,
vel congregentur in comuni, absque mandato potestatis ponende per nos, ut predicitur,
civitatis eiusdem, vel sine ipsius licentia speciali.
Ad maiorem vero premissorum omnium firmitatem, volumus et arbitrando precipimus
quod Castrum Sancti Petri et Castrum Franchum, ac alia, de quibus expedire videbimus,
castra in manibus nostris vel aliorum de mandato nostro, in omnibus expensis ipsorum Bononiensium
tassandis per nos vel alium, cui hoc duxerimus committendum, custodienda tradantur,
infra predictum festum s. Petri, restituenda in posterum Bononiensibus supradictis,
prout et quando videbimus expedire.
Similiter quoque ab utraque parte obsides, quot quot et quando petierimus, nobis assignari
precipimus, in expensis comunis Bononie tassandis, per nos vel alium, cui hoc duxerimus
committendum, in locis vel loco, de quibus vel de quo expedire videbimus, si eos receperimus,
custodiendos, et etiam retinendos usque ad nostre beneplacitum voluntatis, sperantes
quod hiis omnibus, eterno Patre prosperante, civitas ipsa quietis incrementa suscipiet, et nos
in illa delectabiliter, iuxta nostra desideria, expiatis quibuscumque turbinum odiis, quiescamus.
Ut igitur contra premissa vel horum aliquod, que servari volumus, venientis culpe qualitas
pene mucrone percellat, preter penam quinquaginta millium marcharum argenti, a parte
parti solenpni stipulatione promissam, cuius pene medietas parti observanti, et alia medietas
romane ecclesie debet solvi; refectionis quoque danpnorum et expensarum litis et extra, ad
quam penam partem non servantem solvendam, ut premittitur, condenpnamus ex nunc; qua soluta
vel non, ac danpnis et expensis restitutis vel non, predicta omnia nichillominus in sua remaneant
firmitate, in omnes predictam pacem, quantum in eis fuerit, non recipientes, aut non
facientes [aut ipsam frangentes, seu quomodolibet violantes, vel quominus ipsa fiat seu servetur
inpedientes], et in non exhibentes obsides et castra, ut predicitur, ac inpedientes assignationem
eorundem, in non recipientes quoque potestatem per nos inibi statuendam iusta ordinationem
premissam, vel quantum in ipsis fuerit hoc impedientes; Bononienses quoque, tam intrinsecos
quam extrinsecos, civitatis et districtus eiusdem, in non parentes precepto, ordinationi
et voluntati nostris super exhibitione stipendiorum, sic mature pro comuni omnium illarum
partium utilitate provisa, vel hoc inpedientes, in omnes quoque non parentes precepto, ordinationi
et voluntati nostris, sed obsistentes predicte ordinationi nostre, quominus Bononienses
extrinseci civitatem ipsam et eius districtum intrare, in ipsis habitare ac degere ac ex
tunc tam intrinseci quam extrinseci bona sua excollere, illisque uti de cetero, sicut superius
|
|