Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 611


impugnentur. Sunt autem quinque in huiusmodi aedificatione
consideranda: per quae munitiones fortiores existunt,
et difficiliores ad capiendum. Primo quidem fortificantur
munitiones, et sunt difficiliores ad bellandum ex natura
loci. Secundo ex angularitate murorum. Tertio ex
terratis. Quarto ex propugnaculis. Quinto ex fessatis. Ex
natura quidem loci, urbs et munitiones fortiores existunt
si editae sint in praeruptis rupibus,vel in locis eminentibus
et inaccesibilibus: aut si mare sit circassas, vel paludes,
aut flumma circumdant ipsas. A principio igitur
quando aedificandae sunt munitiones, defendendae ab exteriori
pugna, et ab obsidentibus, consideranda est natura
loci, ut in tali loco aedificentur, quod ex ipso situ fortiores
existant. Vel si non vacat munitiones de novo aedificare,
et aliqui timentes iram dominorum, aut Domini
metuentes futurorum populi, volunt se tueri in munitione
aliqua: si adsit facultas quaerenda est munitio talis, quae
ex ipsa natura loci fortior existat, et difficilior ad impugnandum.
Secundo urbes et munitiones sunt difficiliores
ad impugandum ex angularitate murorum. Nam
si munitio muros habeat angulares, si contingat obsidentes
ad muros accedere ut munitionem devincant, obsessi
facilius se tuentur ab illis, et levius offendunt obsidentes.
Nam propter angularitatem murorum non solum ex parte
anteriori, sed etiam a tergo, et quasi ex partes posteriori
percutiunt impugnantes munitionem illam.
Fiendi itaque sunt muri angulares, ut munitio faciliter
defendi possit. Tertium, quod reddit munitionem
difficiliorem ad capiendum, dicuntur esse terrata, vel
muri ex terra facti. Nam in munitione fienda non solum
est quaerenda bonitas situs, et angularitas murorum,
sed circa munitionem illam aedificandi sunt duo
muri aliqualiter distantes: et intra spatium, quod inter illos
duos muros includitur, ponenda est terra, quae fodienda
est de fossis, quae fiendae sunt circa munitionem illam,

Torna all'inizio