Iohannes de Marignollis: Relatio

Pag 528


destruendos diluvio, Armalec perituram propter ipsorum martirium,
Imperatorem illum tertio die occidendum post ipsorum
martirium et multa alia gloriosa; frater Laurentius de Ancona;
frater Petrus; frater Indus interpres illorum et Gillottus mercator.
6. Anno tercio post nostrum recessum de curia, circa fines
de Armalec recedentes, pervenimus ad Cyolloskagan, id est
ad montes arene quos faciunt venti, ultra quos ante Thartaros
nullus putavit terram habitabilem, nec putabatur ultra aliquam terram
esse. Thartari autem voluntate Dei, mirabili industria
transierunt et fuerunt in campo maximo, ubi dicitur torrida
zona et impertransibilis a philosophis, quam tamen Thartari
transierunt, et ego eciam bis; de qua in psalmis David: Posuit
desertum
etc. Qua pertransita pervenimus in Cambalec,
ubi est summa sedis imperii orientis, de cuius magnitudine incredibili
et populo et ordine militum sileatur. Maximus autem
Kaam, visis dextrariis et donis pape et litteris bullatis et Regis
etiam Roberti cum auro et nobis, gavisus est gaudio magno valde,
reputans bonum, ymo optimum omne, et summe nos
honoravit.

Torna all'inizio