Doctorem modus est, si vis decorare, secundus,
ut discas totis viribus ipse tuis.
nam bene si disces, poscetur quis tibi doctor,
doctoris laudes inde sequetur honor.
te bene discentem bona quattuor ista sequentur:
laus, decus, utilitas, primitus fama tibi.
hec eadem proprium doctorem Deinde sequentur,
qui splendore tuo glorificatus erit.
caros preterea sic letificabis amicos,
ut de te sperent lucra decusque sequi.
denique confundes inimicos absque reatu,
fama tue quociens laudis adibit eos.
non aliter melius confunditur invidus hostis,
quam quando noscit, quod sapienter agas.
hec sine peccato vindicta fit absque periclo,
rusticitate caret, pondera laudis habet.
intendas igitur studio discendo libenter
nec pigeat magno magna labore peti.
querere ne pigeat thesauri nobile lucrum,
quem fur furari, demere predo nequit.
hunc non grando potest, non alea demere, non vis,
non quocunque feras, te gravat eius onus.
si quoque contingat bona perdere temporis huius,
nunquam te vita deserit ille tua.
doctor quando docet, sileas, des providus aures
et cor et aspiciat frons tua versus eum.
non nunc illorsum, nunc orsum lumina vertas,
aspectu vario mens variata datur.
scribendi studium vites ceu dulce venenum,
grammaticus fieri dum cupis ipse bonus.
Tercius ecce modus decorandi: promptus obedi.
que tibi precipiet, cuncta fidelis agas.
fac cito dilecte, facie sine murmure leta,
non excuseris, quando favere vales.
non excuseris, nisi sit iustissima causa,
si quid prosit ei, stare vel ire iubet.
consilium doctoris habe, fac missus ab illo
promptus eas, redeas et sapienter agas.
quando reversus eris, referas rem protinus illi,
ne corvo factis assimilare tuis.
aptum doctorem nunquam mutaveris ab re,
ut fedans multas ne videare scolas.
cunctis postpositis ad eum procurre vocatus,
non, quid vult, aut cur te vocet ille, petas.
ante quidem solitam tibi si contingeret horam
cedere, fac doctor annuat ante tibi.
cum recipis ferulam, reverenter porrige stans ir
ac discipline cuilibet aptus eris.
ceu morbi causam medicina repelli amara,
verbera sic viciis sunt inimica feris.
verbera doctoris pacienter suscipe dignus,
si quoque non dignum verberis esse putes.
iusta vel iniusta fer verbera, verba magistri
nec dedigneris, sed pacienter agas.
in te quicquid agat, intencio sit bona, credas,
cum doctore tuo ne placitare velis.
hostis blandiciis carorum verbera prestant,
que fel salvificat, sepe mel egra fovet.
si te quam reliquos graviori verbere punit,
quod te plus aliis diligit ille, putes.
nam natum, cui plus blanditur simia, pinguem
venator cicius decipit arte sua.
est doctoris amor verus non parcere virge.
quem plus doctor amat, corrigit ille magis.
quanto maior eris, humilem plus esse decebit,
ut te sublimet philosophia magis.
discipuli formam, qui vult bene discere, sumat,
regis Francorum si quoque natus erit.
Quarto doctori si reddere poscis honorem,
sit merces alacris, integra, sponte, cita.
est etenim dignum, quod mercenarius omnis
pro mercede sua premia digna ferat.
qui cito, letanter, plene dat, tempore, bis dat.
qui facit econtra, rusticus esse meret.
solvere doctori qui negligit aut dare non vult,
se quam doctorem negligit ille magis.
doctori causam prestat turbaminis ille,
sepe suos nummos hic petit, ille rubet.
discipulum talem vix doctor diligit ullus,
sepe libris spoliat, sepe repellit eum.
ergo citus solvas, sic apparere magistro
coram securus de racione vales.
a doctore datur possessio nobilis intus,
cui data conferri premia nulla valent.
Quinto largiri nitaris munera sepe,
munere quam precio plus decorabis eum.
doctorem gratis est lucrum vincere donis,
denarius solidum dans racione datur.
inter discipulos sic te cognoscet, amabit,
omnia sic poteris poscere tutus eum.
tucius accedes ad eum, tibi nulla vetabit,
si que iusta liquent, si vel honesta petes.
sic te nitetur cura maiore docere,
sic tibi subsidium consiliumque dare.
|
615
620
625
630
635
640
645
650
655
660
665
670
675
680
685
690
695
700
|