ps. Lupatus de Lupatis: Epistulae

Pag 51


Sunt que torta minus; timido directior audax.
Fedius est nobis anime pressura pusille,
Quam foret transmagne, semper minus opprimit ultra.
At tibi ne lucem concludet lucis ymago,
Ne medium teneat quem scribis in astra volantem
Aut te sit propior circumspice, dumque tenebras
Obicis, obscure concede crepuscula nocti;
Quod sectanda putat veterum vestigia vatum,
Despicis aut metrica quod cogit lege decentem
Sermonem servire rei, ne, principe verbo,
Res mutata cadat? Quod textus metri canori
Ridet, ubi intentum concinna vocabula torquent.
Dic age, num quidam sileat qui penna secutus
Oedipodionii perplexo carmine monstri
Nexuit ambages? num versibus edidit antri
Abdita cirrei? num creditus augur etruscus
Est tibi; num mandat foliis responsa Sibilla?
Despice; perpetiar, sedet hec sententia, persto
More meo et longi vitium non corrigo morbi;
Spero tamen, si que portat mea littera, fidus,
Qui se pegasee speculo prenoverit unde,
Explicet interpres; satis excusabile nostrum
Forsan crimen erit, nec me hoc peccasse pudebit,
Forsitan et paulum se tollet in aera perdix,
Nostraque nictimene visus oblita minuti,
Ascribet nocti tenebras et lumina Phebo.
Cartula nostra tibi mittit, Belline, salutes,
Ut libet hec etiam clausa vel alta putes.
IV
[ LOVATUS AD COMPAGNINUM ]
Accipe quam patria tibi mittit ab urbe salutem,
Compagnine, tui cura secunda, Lupus.
Scire voles, sic te socii iactura pericli
Exagitat, quali eat mea cimba lacu;
Et cuperes (foret hec contraria littera prime)
Ut tranquillam meam duceret aura ratem.
Fata vetant, tenuant victrices membra faville,
Sevit in arguto corpore flamma vorax.
Calidus arcanas animam collegit in arces
Humor vipereo cetera fracta situ;
Tercia cum vacuos digestio serpit in artus,
Sensibiles coquitur pesque manusque volas;
Nec minus assidue caleo noctesque diesque,
Interdum scapulas acrior ignis habet.

Torna all'inizio