necessario totum dispergitur, infirmatur, cassatur. De quo quia
in anterioribus iam satis egi, plura hic dicere transiturus ad
alia supersedi.
5
Ber.: Per consecrationem altaris fiunt panis et uinum sacramentum
religionis non ut desinant esse que erant, sed ut sint que
erant et in aliud commutentur, quod dicit beatus Ambrosius in
libro de sacramentis . Lanfr.: O mentem amentem, o hominem
impudenter mentientem, o puniendam temeritatem! Ambrosium
testem accire presumis, quod panis et uinum altaris per
consecrationem non desinunt esse quod erant, sed commutantur
in aliud quod non erant. Et quidem si de sacramentis seu ceteris
de quibus Ambrosius scripsit omnes reuoluas libros quos ecclesia
in usu nunc habet, tale aliquid ab Ambrosio dictum, taliterque
expositum nusquam repperire ualebis. Quod si dixisset,
preclarissime fame sue plurimum detraxisset, sibi ipsi contrarius
extitisset, rem incredibilem credendam esse constituisset.
Quis enim compos sui credat rem aliquam conuerti in aliam, nec
tamen in ea parte desinere esse quod erat? Sed ueritas ipsa que
deus est, procul semper auertat ut testis ueritatis contra ueritatem
testis existat. Accipe potius quid in libro de misteriis siue
iniciandis dicat. Volens enim discrepantiam ostendere inter
manna iudeorum et sacrificium christianorum, per hoc uidelicet
quia illud umbra et figura [420] erat, hoc uero lux et ueritas, illud
e celo, hoc corpus domini celorum, ne tantam elementorum
in tantarum rerum conuersionem mens credere humana refugeret,
subiunxit dicens: Quantis igitur utimur exemplis, probemus |
|