Papias: Ars Grammatica

Pag 138


"diei". 114 Accusatiuus fit a nominatiuo mutata s in m correptam,
ut "res, rem". 115 Vocatiuus similis est nominatiuo, ut "hec" et "o
species". 116 Ablatiuus quoque a nominatiuo fit abiecta s , ut "hec
acies, ab hac acie" et, ut dictum est, inuenitur etiam pro genitiuo.
117 Nominatiuus, accusatiuus et uocatiuus plurales similes sunt
nominatiuo singulari, ut "hec res", "he" et "has" et "o res". 118 Genitiuus
fit ab ablatiuo singulari addita rum , ut "ab hac re, harum
rerum", "dierum", "specierum", etiam apud nos modernos; nam in
aliis nominibus deficit hic genitiuus, nisi antique. 119 Datiuus
quoque et ablatiuus ab ablatiuo singulari fiunt addita bus , ut "ab
hac die, his" et "ab his diebus". 120 Hii quoque casus, nisi in superioribus
nominibus, deficiunt, sicut et genitiuus.
121 In his V declinationibus, secunda, tercia et quinta sole regulari
usu inueniuntur in quibusdam genitiuis abundare, quorum
de penultimis , quia necessaria est, talis datur regula ; nam ceteri
casus, aut genitiuum sequuntur, aut, si abundant, sine difficultate
cognoscuntur. 122 Penultima igitur crescentis genitiui tunc producitur,
quando eius nominatiuus in longam desinit sillabam, natura
uel positione, ut "Iber, Iberi", "Titan, Titanis", "sol, solis",

Torna all'inizio