Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 40


Quantum sit praemium regis bene regentis populum
sibi commissum. Cap. XIV.

Magnum autem esse praemium regis, et magnam
eius esse felicitatem, si per prudentiam, et legem
recte regat populum sibi commissum, ex quinque venari
possumus. Nam merces regis (ut ad praesens spectat)
ad quinque comparari videtur; videlicet, ad Deum, a quo
redditur: ad regem, cui tribuitur: ad actum, ex quo consurgit:
ad virtutem, per quam efficitur: et ad materiam,
circa quam versatur. Deus enim est remunerator omnium
bonorum: et quia non remunerat nisi ex amore, cum
semper amor sit ad similes, et conformes, oportet esse
similem, et conformem Deo, qui ab eo remunerari desiderat:
quanto ergo quis magis gerit imaginem eius, et
plus se conformat ei, maius meritum ab ipso suscipiet:
principis autem status requirit, ut sit Deo conformior,
quam eius subditi. Immo eo ipso quod rex studet per
legem, et providentiam suum regnum regere, quomodo
Deus totum universum regit et gubernat, rex maxime
conformatur ei: ergo respectu Dei, a quo praemium expectatur,
est magna merces regis, si regnum suum recte
regat, quia ex hoc ipsi Deo maxime conformatur. Secundo,
magnum est praemium regis, si referatur ad ipsum
regem, cui huiusmodi praemium est reddendum: nam
omnis actus ex ipsa difficultate operis quandam bonitatem
assumit: potentes enim transgredi, si non transgrediantur,
laudabiliores fiunt: multi enim non existentes
in statu quo possint mala facere, praeservant se a malo:
quod si tamen ad statum dignitatis assumerentur, multas
transgressiones efficerent. Propter quod Ethic. 5. scribitur,
quod principatus virum ostendit. Tunc enim apparet
qualis homo sit, cum in principatu existens, in quo

Torna all'inizio