ARTICULUS 3
Utrum liberum arbitrium sit potentia
distincta a voluntate et ratione
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod liberum arbitrium sit potentia distincta a voluntate et ratione.
Actus enim cuiuslibet potentiae denominatur ab ipsa potentia, sicut velle a
voluntate, et intelligere ab intellectu. Sed eligere neque a voluntate neque a
ratione denominatur. Ergo cum sit actus liberi arbitrii, videtur quod liberum
arbitrium sit potentia ab utraque discreta.
2. Praeterea, liberum arbitrium importat iudicium et libertatem. Sed utrumque
istorum simul nec voluntati convenit, cuius non est iudicare, nec rationi, quae
violentia argumenti cogitur. Ergo liberum arbitrium est potentia ab utraque
discreta.
3. Praeterea, ut Philosophus dicit in 3 Ethic., voluntas est finis; electio
autem non est finis, sed eorum quae sunt ad finem. Ergo cum eligere sit liberi
arbitrii, liberum arbitrium erit alia potentia a voluntate.
4. Praeterea, ut Philosophus dicit, in operativis finis se habet
per modum principii in speculativis. Sed non ad eamdem virtutem pertinent
principia et conclusiones in speculativis: quia intellectus principiorum est, et
scientia conclusionum. Ergo nec in operativis ad eamdem virtutem pertinet
finis et id quod est ad finem; et ita voluntas, cuius obiectum est finis, et liberum
arbitrium quod est electivum eius quod est ad finem, non sunt una potentia.
5. Praeterea, potentia quae habet iudicium de actibus aliarum, est discreta ab
eis, sicut sensus communis a sensibus particularibus. Sed liberum arbitrium
habet iudicium de actibus omnium potentiarum, quod etiam ipsum nomen sonat,
a iudicando impositum, et etiam super actum ipsius voluntatis, cum philosophi
liberum arbitrium definiant esse liberum de voluntate iudicium. Ergo videtur
quod liberum arbitrium sit potentia discreta a voluntate, et ab aliis viribus.
SED CONTRA, per virtutes affectivas et apprehensivas sufficienter dividuntur
vires intellectivae partis. Sed voluntas et ratio comprehendunt sufficienter
apprehensionem intellectivam, et affectionem. Ergo liberum arbitrium non est
aliud ab utroque.
Praeterea, Commentator dicit super 11 Metaph., quod substantiae
separatae dividuntur in voluntatem et intellectum solummodo. Constat autem
quod in substantiis separatis est liberum arbitrium, sicut in Deo et in Angelis.
Ergo liberum arbitrium non est potentia separata a voluntate et ratione vel
intellectu.
|
|