praeter huius rei contentionem undique vix aliquid audires. Alii siquidem
simoniacam excusantes, alii eam constanter damnantes, nec mirum
quoniam una domus tota erat fidelis, altera vero tota infidelis, tertia autem
mater erat credula cum uno filio, pater incredulus cum altero. Et hac quidem
confusione et contentione civitas tota erat plena et permixta.
11. In diebus illis quam plurimi clerici coeperunt consortium clericorum
pravorum relinquere et beato Arialdo adhaerere. Inter quos quidam
ex illis sacerdotibus, ipsius exhortatione compunctus, ecclesiam quandam
quam grandi pretio male emerat dimittere disposuit. Sed, Christo ordinante,
miles in cuius iure haec erat, iam de fidelibus existebat. Qui per beatum
Arialdum edoctus, sicut ille eam deserere disposuerat qui illam emerat, sic
iste suo e iure elegit hanc amittere ut dominam, qui hactenus ipsam nequiter
usurparat ut famulam. Convenientibus igitur cum beato Arialdo in
unum multis fidelibus, miles refutationem ab emptore accepit eamque super
altare, viri Dei admonitione, posuit, et beato eidem Arialdo iussit ut
deinceps eam disponeret secundum quod Deum velle sciret. Qui protinus
tres clericos fideles et castos vocavit et refutationem quam miles in altare
posuerat, eos pariter iussit tollere. Cumque idem a pluribus exoraretur ut
eandem cum ipsis una sumeret, quatenus ad multorum profectum ibidem
manere deberet, ait: << Cum ipsis quidem ad eorum instructionem et ceterorum
salutem manebo, verumtamen ne verbo Dei mihi credito impedimentum
|
|