Iesum, nec Iesum aliud praedicare quam Christum'. Ex libro
duodecimo: 'Ignorat deum Christum qui ignorat deum natum'.
Idem ibi: 'In se enim eum deus glorificauit, id est in ea natura qua
deus est, ut sit deus omnia in omnibus'. De his igitur ista sufficiant.
III 21 (III 21) Beatus namque Ambrosius senioris peruersique
heresearchis debellator Aucsentii, iunioris nunc quippe post mortem,
licet alterius in persona sed non alterius in perfidia proeliator,
in commentaria profecto euangelii Lucae expositione illum, id est
Christum, proprium dei filium ueraciter confitetur. Cui, hoc est
sibi, ipse per psalmistam patrem dixisse commemorat dicens:
Filius meus es tu. Ego hodie genui te. Nec in eo quidem datur tibi
facultas refellendi more tuo, quasi secundum diuinam tantummodo
ante saecula generationem hoc dictum fuisset, licet posset et de illa
non inconuenienter intimatum uideri. Verumtamen ex praecedentibus
et subsequentibus circumstantiis de secunda, quam temporaliter
pro nobis suscipere non aborruit, natiuitate praedictum hoc
rectius intellegi non inhibetur. Nam Ego autem constitutus sum rex
ab eo super Sion montem sanctum eius, et Postula a me et dabo tibi
gentes, et cetera, ad magnum pietatis sacramentum, quod per
dispensationem carnis apparuit in mundo, perspicue aduertitur
procul dubio pertinere. 'Quis est', inquit Ambrosius, 'ille proprius
dei filius nisi cui dictum est: Filius meus es tu. Ego hodie genui
te?' Ecce sanctum Ambrosium uerissimum heri et hodie et deinceps
Iesu Christi domini testem nostraeque consentaneum fidei adsertorem,
quem tu peruersis cauillationibus falsissimi putabas tui fautorem
testimonii, illum unum eundemque audio proprium profiteri
filium dei, cui ante omnia saecula a patre dicitur Ex utero ante
|
|